# Varia opera mathematica 56

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/56

cub. aequale B, quaqu. in O, qu. quae est aequatio curvae, in qua omnes O, dantur ex suppositione quam fecimus in primâ curvâ, dari omnes E, cubos. Cum igitur in hac nova curva omnes O, dentur, ex ea derivetur terria, in qua quaerantur quadrata applicatarum, non verò cubi, ut in priore curvâ jam suppositum est. Fingatur igitur ex nostra quae in quadratis, ut jam supra diximus, usurpatur methodo E, in V, aequari O. Ergo B, qu. in E, qu. qu. –E, cub. cub. aequabitur B, qu. in E, qu. in V. quad. Et omnibus abs E, qu. divisis fiet B, qu. in E, q. –E, qu. qu. aequale B, qu. in V, quad. Et in hac curva omnes E, quadrati dantur. Si igitur ex hac curva quaeramus aliam in qua omnes applicatae dentur, ponatur, si placet, E, quad. aequale B, in Y. Ergo in ultima hac aequatione B, in Y–Y quad. aequabitur V, qu. Et cùm in superiore dentur omnes E, qua dabuntur in ista omnia rectangula B, in Y, ideoque omnes Y. Cum ergo omnes Y, dentur in hac ultima curva, quae est circulus ut patet. Igitur eâ tantùm conditione dantur, si supponas dari circuli quadraturam. Regrediendo igitur ab hac ultimâ, in qua desinit nostra analysis, curva, ad priorem, patet omnes applicatarum ad circulum cubos dari, supponendo circuli quadraturam. Idem de quadratocubis, de quadratoquadratocubis, & caeteris in infinitum gradus imparis potestatibus demonstrare est in promptu. Sed multiplicatur numerus curvarum, prout altior est, de quâ inquirimus, potestas. Nec est difficilis ab analysi ad synthesim, & ad verum quadrandae figurae calculum regressus. Saepiùs autem contingit, & miraculi instar est per plurimas numero curvas incedendum & expatiandum esse analystae, ut ad simplicem aequationis localis propositae dimensionem perveniatur. Proponatur, exempli causâ B5 in A–BS aequari E, qu. Cùm supponatur dari quadratura figurae ex hac aequatione oriundae; dabuntur omnes A. Ergo omnes B, in A, quae si aeques quadrato ignoto O, qu. dabuntur omnes B12 in O qu. –B14 Oqu ideoque fiet aequ. inter & E, qu. ex O, qu. & A, aequabitur B hac novâ curvâ, aliâ methodo, de quâ toties egimus, deducetur tertia, in quâ quia B in V. aequari E, ergò fiet aequatio inter dantur omnes O, quadrati, ponatur B10 in Oq-B Et V, quadr. unde deducetur quarta curva, in qua dabuntur omnes τρO, ideoque omnes V. Si dantur omnes V. Ergo ex prima methodo dantur omnia sub B, in V, rectangula, sit B, in V, aequaleY, quadrato: ideoque Y quad. aequabitur V, fiet aequatio inter B12 in O qu. –B1 & Y* unde orietur quinta curva in quâ dabuntur omnes Y, quadr. Ex illo solita methodo deducatur alia curva, & fiat

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
