Latin
57
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 57
Unproofread scanNot analysed yet
Ex ea deducatur alia curva, in qua dentur quadrata applicatarum, &ex methodo ponatur A in O, aequari E. Ergo B. qu. in A*–A6 aequabitur B, qu. in A qu. in O qu. Et omnibus abs A qu. divisis, fiet aequario inter B qu. in A q. –A*. Et Bq. in Oq. in qua omnia A, qu. dabuntur, Et erit nona curva ab ea aequatione determinata. Cum igitur in eâ omnia A quadrata dentur, deducatur ex eâ alia tandem curva, in qua dentur latera, &sit A qu. aequale B in V, fiet B in V –V quad. aequale O, qu. quae ultima aequalitas dabit decimam curvam, in qua omnes V dabuntur. At haec ultima curva, est circulus, ut patet, &in ea omnes V, non dantur, nisi suppositâ circuli quadraturâ. Ergo recurrendo ad primam curuae propositae constitutionem, dabitur illius quadratura, supponendo ipsam ultimae istius curvae, sive circuli quadraturam. Beneficio igitur decem curvarum inter se diversarum ad notitiam prioris pervenimus.