# Varia opera mathematica 59-3

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, NOVVS SECVNDARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/59-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/59-3

Quo peracto, nova haec aequatio unius adhuc gradus depressionem (quoad secundam radicem) lucrata est, ut hic patet. Cum enim homogenea sub E, adfecta in unam aequationis partem transierint. Fiet Z S, in Dqe – Ac in Dq*Nq, in ZS–Nq, in Ac-B in ZS, in A*B in Aquq. aequale N quq, in E–Nq, in B, in A, in E-B, in A, in Nq, in E, – Bque in Aque in E–ZS, in D, in E, – Ac, in D, in E. Neque ulteriùs progrediendum, cum jam secunda radix sub latere tantùm appareat; ideoque solo applicationis beneficio ipsius E, relatio ad primam radicem manifestabitur. Vt hic, ZS, in Dque - Ac in Dq, – Nq, in ZS, –Nqe in Ac –B, in ZS, in A– B, in A qq. Nqq– Nq, in B, in A–Nq, in B, in A–Bq, in Aq, –ZS, in DTAC, in D. aequabitur E, quò tendendum erat. Ut igitur duae primùm propositae radices in unam transeant, resumatur ex duabus prioribus aequationibus quam volueris: depressior tamen idonea magis, ne altiùs ascendat aequatio. Cum itaque in una ex aequationibus primùm propositis B, in AAEq – D, in E, aequetur Nque, loco ipsius E, subrogetur jam agnitus ejus valor per relationem, vel ad terminos cognitos vel ad priorem radicem, quae in exemplo proposito est A. Et rursum sub hac nova specie ordinetur aequatio; manifestum est evanuisse omnino secundam radicem, & in aequationem ab omni asymmetria liberam itum esse, methodumque esse generalem. Si enim plures duobus terminis proponantur incogniti, methodus iterata tertias. Si opus fuerit, radices ad primas & secundas; deinde secundas ad primas, &c. eodem prorsus artificio reducet. AENEIA Ad superiorem methodum. rinmò UPERIORI methodo debetur perfecta & absoluta asymmetriarum in Algebricis cexpurgatio. Neque enim symmetrica climatismus Vietaea, quae unicum hactenus ad asymmetrias fuit remedium, efficax satis & sufficiens inventa est.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
