# Varia opera mathematica 61-2

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, NOVVS SECVNDARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/61-2

est usus, eaque omnia per applicationem simplicem beneficio nostrae methodi expediuntur; neque recurrendum ad extractionem radicum, licèt aequationes ad quasvis potestates ascendant. Proponatur, verbi gratiâ in quadam quaestione A, cub. – B, qu. in A, aequari 2. qu. in D. Item etiam (cum ex hypothesi quaestio supponatur esse abundans: has enim quaestiones abundantes, sicut locales deficientes appellare consuevimus) G, sol. in A— Aqq, aequari B, qu. in N, pl. Duplicata haec aequalitas ad analogiam revocetur, & ex praescripta methodo consideretur unica nostra radix ignota, quae in hoc exemplo est A, sicut in praecedentibus secundam, aut ulterioris ordinis radicem consideravimus, & toties juxta methodum iteretur operatio, donec adfectio sub A, per simplicem applicationem possit expediri, sive non tam ad primas radices, qùàm ad terminos omnino notos reduci. Patebit solutio problematis simplicissima, nec analystam deinceps aequationes quadraticae, &c. remorabuntur. Lubet & coronidis loco, famosi illius problematis: Datis ellipsi & puncto extra ipsius planum, superficiem conicam, cujus vertex sit punctum datum, & basis ellipsis data, ita plano secare, ut sectio sit circulus. Solutionem quae huic methodo debetur, indicare, eamque simplicissimam. Ehili. Eò deducunt quaestionem Geometrae, ut sumptis quinque punctis ad libitum in ellipsi, & junctis rectis à vertice conicae superficiei ad puncta illa per junctas quinque rectas circulum describant. Inveniuntque problema hoc pacto esse solidum.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
