# Varia opera mathematica 61

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, NOVVS SECVNDARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/61

Reliquas verò tantisper, vel pro primis, vel pro terminis cognitis habebis, donec ultima illa omnino evanuerit, sive ad primas, secundas & tertias reducta fuerint. Simili prorsus artificio tertias reduces ad secundas & primas, ac denique secundas ad primas, ut jam saepius inculcavimus. Nulla est ergo asymmetria quam non cogat exulare haec methodus, cujus usus praesertim eximius, imò & necessarius innumerosa potestatum resolutione. Statim enim nempe atque asymmetriae evanuerint, non deerit Vietaeum in arithmeticis quaestionibus artificium: & si veris explicari numeris quaestio non possit, proximae, quantumvis libuerit, suppetent solutiones. Cum tamen proximas veris solutiones, nullo pacto, quandiu duraverint asymmetriae, consequi possis. dadii ilsodl vioqui Sed & ulteriùs inquirenti obtulit se mira ad locorum superficialium plenam & perfectam notitiam exinde derivanda methodus, quae & ijs problematis inservit, in quibus dantur ab initio plura quàm requirat ipsa problematis construendi determinatio. Quod ut clariùs intelligas, sunt quaedam problemata quae unicam tantùm agnoscunt positionem ignotam, quae vocari possunt determinata, ad differentiam inter ipsa & problemata localia constituendam. Sunt alia quaedam quae duas positiones ignotas habent, & ad unicam tantùm numquam possunt reduci; ea problemata sunt localia. In prioribus illis unicum tantùm punctum inquirimus; in istis lineam. Sed si problema propositum tres ignotas positiones admittat, problema hujusmodi non jam punctum dumtaxat, aut lineam tantùm, sed integram superficiem quaestioni idoneam investigat: indeque oriuntur loci ad superficiem, &c. in reliquis. Sicut autem in prioribus data ipsa sufficiunt ad determinationem quaestionis, ita in secundis unum datum deest ad determinationem; in tertiis verò duo tantùm data determinationem possunt complere. At contrà potest fieri ut quemadmodum in his casibus data aut sufficiant aut desint: ita in plerisque aliis data ipsa superflua sint & abundent. Exemplo res fiet evidens. In recta AC, datâ, datur rectangulum ABC. Datur etiam differentia quadratorum AB, & BC. In hoc casu plura patet offerri data quàm determinatio, ideoque solutio ipsius quaestionis exposcat. Frequentissimus tamen horum problematum, in physicis praesertim & apud artifices

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
