Latin
NOVVS SECVNDARVM
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 62
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum puncta in ellipsi sint infinita, si loco quinque punctorum sumantur sex, fiet problema abundans, &orietur necessariò duplicata aequalitas, quae tandem ignotam quantitatem per simplicem applicationem patefaciet. Eadem ratione si detur quaecumque linea curva in plano, aut etiam superficies localis, cujuscumque tandem gradus sint, invenientur diametri &axes figurarum; imo &in superficie locali exhibebuntur omnes omnino curvae loci superficialis constitutivae, &c. Exponatur, verbi gratiâ, superficies conica, cujux vertex sit punctum datum, basis verò, parabole aut ellipsis cubica, aut quadratoquadratica, aut ulterioris in infinitum gradus. Potest hujusmodi superficies conica, beneficio istius methodi ita secari, ut in ea exhibeatur quaelibet curva, quae ex constitutione figurae in ea superficie potest describi, &problematis solutio semper evadet simplicissima. Nihil addimus de tangentibus curvarum, &plerisque aliis hujus methodi usibus: fient quippe obvii, nec sedulam indagatoris analytici meditationem effugient. IVAE TIIODON Ad disquirendam maximam &minimam.