Latin
NOVVS SECVNDARVM
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 65
Unproofread scanNot analysed yet
ISTO parabolicus Conois CBAV, cujus axis IA, basis, circulus circa diametrum ECIV, quaeritur centrum gravitatis perpetuâ &constanti, quâ maximam, &minimam &tangentes linearum curvarum investigavimus methodo, ut novis exemplis &novo usu, eoque illustri, pateat falli eos qui fallere methodum existimant. Ut possit parari analysis, axis IA, dicatur B, ponatur centrum gravitatis esse O, &rectam AO, ignotam, dici A, secetur axis IA, quovis plano ut BN, &ponatur IN, esse E, ergò NA, erit B-E, constat in hac figura &similibus (parabolis aut parabolicis) centra gravitatum in portionibus abscissis, per parallelas basi in eadem proportione dividere axes (quod in parabola ab Archimede demonstratum porrigitur, non dissimili ratiocinio ad parabolas omnes, ¶bolicos conoides, ut patet) ergo centrum gravitatis portionis cujus axis NA, basis semidiameter BN, ita dividet AN, in puncto, verbi gratia, E, ut ratio NA, ad AE, sit eadem rationi IA, ad AO, erit igitur in notis ut B, ad A, ita B–E, ad portionem axis AE, quae idcirco aequabitur B in A–A in E, &ipsa OE, quae est intervallum inter duo centra gravitatis aequabitur A in E, ponatur portionis reliquae CBRV, centrum gravitatis esse M, quod necessariò debet esse inter puncta N, &intra figuram per pet. 9. Archimed. de aequipond. cum figura CBRV, sit in easdem partes cavas, sed ut portio CBRV, ad portionem BAR, ita est EO, ad OM, cum O, sit centrum gravitatis totius figurae CAV, &puncta E, &M, sint centra gravitatis partium, Portio autem CAV, ad portionem BAR, est in nostro conoide Archimedaeo ut quadratum IA, ad quadratum NA, hoc est in notis ut B' ad B? E? B in EY, ergo dividendo portio CBRV, est ad portionem BAR, ut B in EVCE? B in E1, demonstrauimus autem ut portio CBRV, ad portionem BAR, ita esse OE, ad OM, erit igitur in notis ut B in E? -ad B? CE? CEEB, in E ita OE, sive A in E, ad OM, quae proinde applicabitur B3 in A in E –Ain E3-B in A, in EBMEV.