Latin
66.5 to 66.6
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 66.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Comparatio adaequalitas, erit inter B, in E–B, inA, &A, in EAATE2. Hac divisione peracta si omnia homogenea dividi possunt per E, iteranda erit divisio per E, donec reperiatur aliquod ex homogeneis quod hujusmodi divisionem non admittat, id est, ut Vietaeis verbis utar, quod non afficiatur ab E, sed quia in exemplo proposito comperimus divisionem iterari non posse, hîc standum est. Deinde utrimque deleo homogenea, quae afficiuntur ab E, superest ex unâ parte B, inA, &ex alia A2, inter quae non amplius facere oportet aequationes, ut antea, comparationes fictas &adaequalitates, sed veram aequationem. Dividamus totum per A, ergo? B, erit aequale3 A, &B, erit ad A, ut 3 ad 2. Redeamus ad nostram quaestionem, &dividamus AC, in puncto B, ita ut AC, sit ad AB, ut 3 ad 2 dico solidum quadrati AB, in BC, esse maximum omnium quae describi possunt in eadem linea C, in qualibet alia sectione.