Latin
NOVVS SECVNDARVM
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 70-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ducantur singula homogenea in A2, &deinde quod fit sub extremis, adaequetur ex praeceptis artis, ei quod fit a medio, elisis deinde superfluis, ut monet methodus, tandem orietur aequalitas inter Z3 A–NA, ex una parte, &Z N, ex altera. Construetur igitur tangens hoc pacto. Producatur semidiameter circuli dati A ad punctum V, &fiat A V recta aequalis AC, rectae, Rectangulum ADG ad rectam VD, applicetur, &faciat latitudinem DF, juncta recta FH, tanget cissoidem. Indicemus etiam modum agendi in Conchoide Nicomedaeâ, sed indicemus tantum, ne proclivior evadat sermo. Esto conchois Nicomedaea, ut construitur apud Pappum &Eutocium figura sequens. Polus est punctum I, recta KG, est asymptotos curva, recta IHE, perpendicularis ad asymptoton. Punctum N datum in curva, ad quam ab eo puncto ducenda tangens BA concurrens cum IE in puncto A, sit factum ut supra, ducatur NC, parallela KG, ex proprietate specifica curvae, recta LN est aequalis rectae HE. Sumatur quodlibet punctum inter C &E, ut D à quo rectae CN parallela ducatur DB, occurrens tangenti in puncto B. Quia igitur proprietas speccifica debet considerari in tangente, jungatur BG, occurrens rectae KG, in M, &ex praeceptis artis recta MB adaequetur rectae HE, orietur tandem quaesita aequalitas, quod ut prodeat,