Latin
71
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 71-2
Unproofread scanNot analysed yet
Invenietur facillimè recta MB, in terminis analyticis, quae si adaequetur, ut dictum rectae HE, solvetur quaestio. Haec de priore casu videntur sufficere. Licet enim praxes infinitae suppetant, quae prolixitates evitant; ex his tamen nullo negotio deduci possunt. Secundo casui, quem difficilem judi cabat D. Des Cartes, cui nihil difficile, elegantissima, &non insubtili methodo fit satis. Quamdiu rectis tantùm lineis homogenea implicabuntur, quaerantur ipsa &designentur per praecedentem formulam, Imò &vitandae asymmetriae causa aliquando, si libuerit, applicatae ad tangentes ex superiore methodo inventas, pro applicatis ad ipsas curvas sumantur, &demùm, quod operae pretium est, portiones tangentium jam inventarum pro portionibus curvae ipsis subjacentis sumantur, &procedat aequalitas, ut supra monuimus, proposito nullo negotio satisfiet. Exemplum in curva Cycloide D. De Roberval assignamus. IBnus. i. AC ha. UM Sit curva HRIC, cujus vertex C, axis EF, &descripto semicirculo COMF, sumatur punctum quodlibet in curva, ut R, a quo est ducenda tangens RB, ducatur à puncto R recta RMD, perpendicularis in CDF, quae secet semicirculum in M. Ea igitur curvae proprietas specifica est, ut recta RD, sit aequalis portioni circuli AM, &applicatae DM: Ducatur in puncto M, ex praecedente methodo tangens MA, ad circulum, (eadem nempe procederent si curva CO M esset alterius naturae) Ponatur factum quod quaeritur, &sit recta DB quaesita, aequalis A, DA inventa ex constructione aequalis B. MA itidem inventa vocetur D, MD data vocetur R, RD vocetur Z CM portio circumferentiae data sit N DE recta utcumque assumpta sit E, Et a puncto E ducatur EOVIN parallela rectae RMD, Fiat ut A ad A–E, ita Z ad ZA–ZE quae idcirco aequabitur rectae NI OVE; Igitur recta ZAZE debet aequari propter proprietatem specificam curvae quae