# Varia opera mathematica 71-2

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/71-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/71-2

Invenietur facillimè recta MB, in terminis analyticis, quae si adaequetur, ut dictum rectae HE, solvetur quaestio. Haec de priore casu videntur sufficere. Licet enim praxes infinitae suppetant, quae prolixitates evitant; ex his tamen nullo negotio deduci possunt. Secundo casui, quem difficilem judi cabat D. Des Cartes, cui nihil difficile, elegantissima, & non insubtili methodo fit satis. Quamdiu rectis tantùm lineis homogenea implicabuntur, quaerantur ipsa & designentur per praecedentem formulam, Imò & vitandae asymmetriae causa aliquando, si libuerit, applicatae ad tangentes ex superiore methodo inventas, pro applicatis ad ipsas curvas sumantur, & demùm, quod operae pretium est, portiones tangentium jam inventarum pro portionibus curvae ipsis subjacentis sumantur, & procedat aequalitas, ut supra monuimus, proposito nullo negotio satisfiet. Exemplum in curva Cycloide D. De Roberval assignamus. IBnus. i. AC ha. UM Sit curva HRIC, cujus vertex C, axis EF, & descripto semicirculo COMF, sumatur punctum quodlibet in curva, ut R, a quo est ducenda tangens RB, ducatur à puncto R recta RMD, perpendicularis in CDF, quae secet semicirculum in M. Ea igitur curvae proprietas specifica est, ut recta RD, sit aequalis portioni circuli AM, & applicatae DM: Ducatur in puncto M, ex praecedente methodo tangens MA, ad circulum, (eadem nempe procederent si curva CO M esset alterius naturae) Ponatur factum quod quaeritur, & sit recta DB quaesita, aequalis A, DA inventa ex constructione aequalis B. MA itidem inventa vocetur D, MD data vocetur R, RD vocetur Z CM portio circumferentiae data sit N DE recta utcumque assumpta sit E, Et a puncto E ducatur EOVIN parallela rectae RMD, Fiat ut A ad A–E, ita Z ad ZA–ZE quae idcirco aequabitur rectae NI OVE; Igitur recta ZAZE debet aequari propter proprietatem specificam curvae quae

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
