# Varia opera mathematica 75-2

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROBLEMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/75-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/75-2

PROBLEMA II. Datis tribus punctis & plano invenire sphaeram quae per data puncta transeat, & planum datum contingat. DEntur tria puncta NOM, per quae circulus descriptus MEON, erit ad superfiSciem Sphaericam quaesitam ex jam demonstratis, & in excitatâ ad planum circuli rectâ IBA, invenietur centrum Sphaerae quam quaerimus; concurrat recta IBA, cum plano dato in puncto A, dabitur igitur punctum A, positione à centro circuli NEO M, demittatur perpendicularis in planum datum ID, dabitur igitur punctum D, ideoque & recta AD, positione & magnitudine, & pariter rectae ID, & IA, dabitur igitur planum trianguli ADI positione, datur autem & planum circuli MON, positione, ergo communis illorum planorum sectio FIE, dabitur positione, ideoque dabuntur puncta E & F, in circulo.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
