# Varia opera mathematica 75

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, DECONNTIIUTIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/75

Sit ipsius centrum C, à quo ad planum circuli excitetur perpendicularis CEB, patet in recta CB, esse centrum Sphaerae quaesitae, à puncto F, in rectam CB, demittatur perpendicularis FB, quam & positione & magnitudine dari perspicuum est, à puncto C, ducatur CAD, ipsi FB, parallela, erit igitur angulus BCA rectus, sed & recta BC, est perpendicularis ad planum circuli. Ergo recta ACD, est in plano circuli, & datur positione, dantur itaque puncta AD; in quibus cum circulo concurrit, ponatur jam factum esse, & centrum inveniendae Sphaerae esse E, quod quidem in rectâ CB, reperiri jam diximus ex Theodosio junctae rectae FE, AE, ED, erunt aequales, cum tria puncta nempe F, ex hypothesi & A, & D, ex demonstratis sint in superficie sphaerica, at tres rectae FE, AE, ED, sunt in eodem plano, cum enim rectae FB, ACD, sint parallelae, erunt in eodem plano, sed & recta CB, ideoque tres FE, AE, DE; si igitur circa tria puncta data AFD, describatur circulus, ejus centrum E, erit in recta CB, ac proinde & Sphaerae quaesitae centrum & Sphaera ipsa non latebunt.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
