# Varia opera mathematica 77

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROBLEMA IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/77

PROBLEMA IV. planis invenire sphaeram quae data Datis quatuor quatuor plana contingat. Entur quatuor plana AH, AB, BC, HG quae à sphaerâ quaesitâ contingi epores. Sint duo plana AF, FD quae ab eadem sphaerâ contingantur, bisecetur ipsorum inclinatio per planum BFHC, patet centrum sphaerae quae duo plana AF, FD contingit esse in plano bisecante, ut videatur inutile in re tam proclivi diutiùs immorari, si plaQEE na AF, FD, essent parallela sphaerae, centrum esset in plano ipsis parallelo, & intervallum ipsorum bisecante, hoc posito propter plana CB, BA, positione data quod nempe datorum CB, BA, planorum inclinationem datam bisecat. Sed propter duo plana BA, AH, est idem centrum sphaerae quaesitae ad aliud planum positione datum; ergo communis sectio duorum planorum positione datorum, quorum alterum inclinationem planorum CB, BA, alterum inclinationem planorum BA, AH, bisecat, dabit rectam positione datam, in quâ inveniendae sphaerae centrum erit. Sit illa recta FE, sed propter duo plana AH, HG, est etiam centrum sphaerae quaesitae ad aliud planum positione datum cujus concursus cum recta FE, positione datâ dabit punctum D, quod patet esse sphaerae quaesitae centrum, & reliqua constabunt.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
