Latin
MATIEMATICA
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 8
Unproofread scanNot analysed yet
ZV, &fiat datae ratio eadem quae ZV. quadruplae ad ZM, descripto semicirculo VOZ, super VZ, applicetur ZO, aequalis ipsi ZM, &junctâ VO, centro V, intervallo VO, describatur circulus OIR, in quo sumatur quodlibet punctum, ut R, &jungantur rectae RN, RM: aio quadrata RN, RM, ad triangulum RNM, esse in data ratione. Haec inventio si libros duos de locis planis à nobis dudum restitutos praecessisset, elegantiores sanè evasissent localium theorematum constructiones: nec tamen praecocis licèt &immaturi partûs nos adhuc poenitet, &informes ingenii foetus posteris non invidere scientiae ipsius quadamtenus interest, cujus opera primò rudia &simplicia novis inventis &roborantur &augescunt. Imò &studiosorum interest latentes ingenii progressus, &artem sese ipsam promoventem penitus habere perspectam.