# Varia opera mathematica 8

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, MATIEMATICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/8

ZV, & fiat datae ratio eadem quae ZV. quadruplae ad ZM, descripto semicirculo VOZ, super VZ, applicetur ZO, aequalis ipsi ZM, & junctâ VO, centro V, intervallo VO, describatur circulus OIR, in quo sumatur quodlibet punctum, ut R, & jungantur rectae RN, RM: aio quadrata RN, RM, ad triangulum RNM, esse in data ratione. Haec inventio si libros duos de locis planis à nobis dudum restitutos praecessisset, elegantiores sanè evasissent localium theorematum constructiones: nec tamen praecocis licèt & immaturi partûs nos adhuc poenitet, & informes ingenii foetus posteris non invidere scientiae ipsius quadamtenus interest, cujus opera primò rudia & simplicia novis inventis & roborantur & augescunt. Imò & studiosorum interest latentes ingenii progressus, & artem sese ipsam promoventem penitus habere perspectam.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
