Latin
LEMMAIV
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 82-2
Unproofread scanNot analysed yet
LEMMAIV. IT planum AC, &sphaera DGF, cujus centrum O, per centrum O, ducatur FODB perpendicularis ad planum &à puncto F ducatur recta quaevis ad planum sphaeram secans in G, &planum in A. Aio rectangulum AFG, aequari rectangulo B FD, nam secetur sphaera ad planum datum, per planum trianguli ABF, &fiat circulus GFD in sphaerâ, in plano autem recta ABC, cum recta FB, sit perpendicularis ad planum AC, erit etiam perpendicularis ad rectam AC, habens igitur circulum DGF, &rectam AC in eodem plano, &rectam FDB per centrum circuli transeuntem ad A C perpendicularem jungatur G D, anguli ad G, &ad B, sunt recti, ergo quadrilaterum ABDG, est in circulo, ideoque rectangulum AFG aequale est rectangulo BFD, quod etiam in quavis alia sphaerae sectione similiter demonstrabitur.