# Varia opera mathematica 82-2

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, LEMMAIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/82-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/82-2

LEMMAIV. IT planum AC, & sphaera DGF, cujus centrum O, per centrum O, ducatur FODB perpendicularis ad planum & à puncto F ducatur recta quaevis ad planum sphaeram secans in G, & planum in A. Aio rectangulum AFG, aequari rectangulo B FD, nam secetur sphaera ad planum datum, per planum trianguli ABF, & fiat circulus GFD in sphaerâ, in plano autem recta ABC, cum recta FB, sit perpendicularis ad planum AC, erit etiam perpendicularis ad rectam AC, habens igitur circulum DGF, & rectam AC in eodem plano, & rectam FDB per centrum circuli transeuntem ad A C perpendicularem jungatur G D, anguli ad G, & ad B, sunt recti, ergo quadrilaterum ABDG, est in circulo, ideoque rectangulum AFG aequale est rectangulo BFD, quod etiam in quavis alia sphaerae sectione similiter demonstrabitur.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
