# Varia opera mathematica 83

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, LEMMAIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/83

LEMMA V. fru CIT planum ABD, & sphaera EGF, cujus centrum O, per centrum O trajiciatur O recta FOEC perpendicularis ad planum, & in quovis alio punctò ducatur recta F HI, sitque rectangulum IFH aequale rectangulo CFE. Si per puncta IH, describatur sphaera quae planum AC contingat, eadem sphaera tanget sphaeram EGF, intelligatur construi sphaera IHB, quae per puncta I & H, transiens tangat planum AC, in puncto BI, aio sphaeram EGF contingi à sphaera IHB, jungatur recta FB & rectangulo CFE, fiat aequale rectangulum BFN, punctum N, per praecedentem erit ad superficiem sphaerae EGF, sed & rectangulum CFE, ex constructione est aequale rectangulo IFH, rectangula igitur IFH, BFN, sunt aequalia; ideoque punctum N, est etiam ad superficiem sphaerae IBH.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
