Latin
LEMMAIV
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 84
Unproofread scanNot analysed yet
Probandum jam sphaeram EGF, à sphaera IBH, in puncto N contingi, quod quidem facile est, à puncto enim F, per quodlibet punctum sphaerae EGF, ducatur recta FR, quae sphaeram IBH, in H &P, &planum AC in K secet, rectangulum KFR ex praecedente lemmate aequatur rectangulo CFE, cui ex constructione aequatur rectangulum DFH, ideoque PFH rectangula, igitur KFR, &PFH sunt aequalia, sed recta KF est major recta FP, quia sphaera IBH, tangit planum AC in B, ergo recta FR est minor recta FH, punctum igitur R est extra sphaeram IBH. Idem de quocumque alio puncto in quovis plano sphaerae EGF, ex utraque puncti N parte probabitur; manifestum itaque sphaeram EGF, à sphaerâ IB H, in puncto N contingi. Haec lemmata licet sint facilia, pulcherrima tamen sunt, tertium praesertim &quintum, in tertio quippe infinitae sunt sphaerae quae per puncta T &S transeuntes sphaeram XM, contingunt, sed omnes illae in infinitum tangent quoque ex demonstratis sphaeram YN, in quinto autem lemmate infinitae sunt sphaerae quae per puncta I &H transeuntes planum AC contingunt, sed omnes illae pariter in infinitum sphaeram EGF, ex demonstratis contingent. His suppositis reliqua problemata facilè exequemur.