# Varia opera mathematica 84

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, LEMMAIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/84

Probandum jam sphaeram EGF, à sphaera IBH, in puncto N contingi, quod quidem facile est, à puncto enim F, per quodlibet punctum sphaerae EGF, ducatur recta FR, quae sphaeram IBH, in H & P, & planum AC in K secet, rectangulum KFR ex praecedente lemmate aequatur rectangulo CFE, cui ex constructione aequatur rectangulum DFH, ideoque PFH rectangula, igitur KFR, & PFH sunt aequalia, sed recta KF est major recta FP, quia sphaera IBH, tangit planum AC in B, ergo recta FR est minor recta FH, punctum igitur R est extra sphaeram IBH. Idem de quocumque alio puncto in quovis plano sphaerae EGF, ex utraque puncti N parte probabitur; manifestum itaque sphaeram EGF, à sphaerâ IB H, in puncto N contingi. Haec lemmata licet sint facilia, pulcherrima tamen sunt, tertium praesertim & quintum, in tertio quippe infinitae sunt sphaerae quae per puncta T & S transeuntes sphaeram XM, contingunt, sed omnes illae in infinitum tangent quoque ex demonstratis sphaeram YN, in quinto autem lemmate infinitae sunt sphaerae quae per puncta I & H transeuntes planum AC contingunt, sed omnes illae pariter in infinitum sphaeram EGF, ex demonstratis contingent. His suppositis reliqua problemata facilè exequemur.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
