Latin
PROBLEMA XI
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 87
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA. XII. Dato puncto &tribus sphaeris, invenire sphaeram quae per datum punctum transeat &sphaeras datas contingat. Uic quoque figuram non assignamus, statim quippe beneficio lemmatis 3. deduceEtur quaestio ad problema IX. datis duobus punctis, duabus sphaeris, &c. PROBLEMA XIII. Datis duobus planis &duabus sphaeris, invenire sphaeram quae data plana &sphaeras contingat. Suab Bido bi CIT factum. Si ergo sphaericae superficiei inventae imaginemur aliam ejusdem centri superficiem parallelam quae â quaesitâ distet per radium minoris ex sphaeris, tanget haec nova superficies sphaerica plana quae à datis distabunt per intervallum ejusdem radij minoris ex sphaeris, tanget quoque sphaeram cujus radius distabit à radio majoris sphaerae datae per idem radij minoris intervallum, quaeque erit majori sphaerae concentrica, dabitur ergo, dabuntur &duo plana datis parallela &per radium minoris ex sphaeris ab ipsis distantia, transibit &haec nova superficies sphaerica per centrum minoris ex sphaeris datis, quod quidem datum est, pari igitur quo usi jam sumus in Problemate VI. artificio deducetur quaestio ad problema X. dato puncto, duobus planis &sphaera invenire &c. PROBLEMA XIV. Datis tribus sphaeris &plano invenire sphaeram quae sphaeras &planum datum contingat. SImili quâ usi sumus viâ in praecedente &VI. Problemate deducetur quaestio ad OProblema XI. dato puncto, plano &duabus sphaeris &c.