Latin
PROBLEMA XV
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 89
Unproofread scanNot analysed yet
CURVARUM CUM LINEIS RECTIS comparatione DISSERTATIO GEOMETRICA. ONDUM, quod sciam, lineam curvam purè Geometricam rectae datae Geometrae adaequarunt. Quod enim à subtili illo Mathematico Anglo nuper inventum &demonstratum est cy cloidem nempe primariam diametri circuli ipsam generantis esse quadruplam, hoc suam ex sententiâ doctissimorum Geometrarum videtur habere limitationem, ij quippe hanc esse legem &ordinem naturae pronuntiant ut non sinat inveniri re ctam curvae aequalem, quin priùs supposita fuerit alia recta alteri curvae aequalis. Quod quidem in exemplo cycloidis ab ipsis allato ita se habere deprehendunt, nec nos diffitemur, cum constet descriptionem cycloidis indigere aequalitate alterius curvae cum rectâ, hoc est circumferentiae circuli cycloidem generantis cum rectâ quae est basis ipsius cycloidis. Sed quàm vera sit haec, quam statuunt, lex naturae, &quàm periculosum ab uno aut altero experimento statim ad axioma properare, infrà patebit. Nos enim curvam verè Geometricam &ad cujus constructionem nulla talis alterius curvae cum rectâ aequalitas praecessisse supponatur, rectae datae aequalem esse demonstrabimus; &paucis, quantùm fieri poterit, totum negotium absolvemus. PROPOSITIO PRIMA. CIT in Figura primâ curva quaevis AHMG in easdem partes curva, exempli causâ, una ex parabolis infinitis in quâ tangentes extra curvam cum base AF &axe FG concurrant, &sumatur in hujusmodi curvâ quodvis punctum H per quod ducatur tangens IHK, in qua sumptis ex utraque parte punctis K &I demittantur perpendiculares IB, KD in basim AF quae secent curvam in punctis R &M.