Latin
APPENDIX
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 9
Unproofread scanNot analysed yet
AD ISAGOGEM TOPICAM Continens solutionem problematum solidorum per locos. ATUIT methodus qua lineae locales deteguntur, inquirendum restat qua ratione problematum solidorum solutio possit ex supradictis elegantissimè derivari. Hoc ut fiat, coarctanda illa quantitatum ignotarum extra limites suos evagandi licentia. Infinita enim sunt puncta quibus quaestioni propositae satisfit in locis. Commodissimè igitur per duas aequalitates locales quaestio determinatur: secant quippe se invicem duae lineae locales positione datae, &punctum sectionis positione datum, quaestionem ex infinito ad terminos praescriptos adigit. Exemplis breviter &dilucidè res explicatur proponatur A3 B in A2 aequari ZP in B. Commodè utraque aequalitatis pars potest aequari solido B in A in E, ut per divisionem istius solidi, illinc per A, hinc per B, res deducatur ad locos. Cum igitur A3 —B in A2 aequetur B in A in E. Ergo A2 –B in A, aequabitur B in E. Et erit, ut patet ex nostra methodo, extremitas ipsius E, ad parabolem positiodatam. Deinde cùm ZP in B, aequetur B in A, in E, ergo ZP aequabitur A in E. Et erit ex nostra methodo extremitas ipsius E, ad hyperbolem positione datam: sed jam probavimus esse ad parabolem positione datam, Ergo datur positione, &est facilis ab analysi ad synthesim regressus. Nec dissimilis est methodus in omnibus aequationibus cubicis. Constitutis enim ex una parte solidis omnibus ab A affectis, ex alterâ solido omnino dato, vel etiam cum solidis ab A vel A2 affectis, poterit fingi aequalitas superiori similis.