Latin
PROPOSITIO III
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. SIT in 4. Figura parabole quam jam indicavimus MIVA cujus vertex A, axis AN, &in qua sumpto quovis puncto I &ductis perpendicularibus seu applicatis ad axem rectis MN, IF, cubus rectae MN sit ad cubum rectae IF, ut quadratum rectae N A ad quadratum rectae FA, idque semper contingat: probandum est curvam MIA rectae datae aequalem esse. Fiat ut quadratum axis AN, ad quadratum applicatae NM, ita recta NM ad rectam AD ipsi AN perpendicularem. Patet rectam AD esse rectum dictae parabolae latus; hoc est solidum sub AD in quadratum rectae AN aequari cubo applicatae NM, item sumpto quovis alio puncto ut I, solidum sub AD in quadratum A F aequari cubo applicatae IF, quod non eget demonstratione, in facilibus enim non immoramur: ducatur tangens ad punctum I, &sit illa IOE quae cum axe AN in puncto E concurrat. Ex methodo tangentium constat rectam FA, rectae AE esse duplam, ideoque rectam FE ad rectam AF esse ut 3. ad 2. quadratum verò rectae EF esse ad quadratum rectae A F ut 9. ad 4. à recta AD abscindatur nona ipsius pars CD &reliqua CA bisecetur in B, erit igitur DA ad AB ut 9. ad 4. sive ut quadratum EF ad quadratum AF. Solidum itaque sub AD in quadratum AF aequale erit solido sub quadrato FE in rectam AB. Sed solidum sub AD in quadratum AF est aequale cubo rectae IF, ergò solidum sub rectâ AB in quadratum EF est aequale eidem cubo rectae IF; est ergò ut quadratum EF ad quadratum IF ita recta IF ad rectam AB, &componendo summa quadratorum EF &FI, hoc est unicum quadratum tangentis IE est ad quadratum IF, ut summa rectarum IF &AB ad AB. Si autem ducatur à puncto I perpendicularis ad basim recta IH &alia quaevis perpendicularis GQVO occurrens applicatae I F in Q, curvae in V &tangenti in O, propter similitudinem triangulorum erit ut IO ad IQ sive ipsi aequalem HG, ita tangens IE ad applicatam IF, &ut quadratum IO ad quadratum HG ita quadratum IE ad quadratum IF. Ut autem quadratum IE ad quadratum IF, ita summa rectae IF &AB ad rectam AB.