# Varia opera mathematica 92

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/92

Si igitur velimus duas figuras curvae circumscribere, alteram majorem curva, alteram verò minorem, quae se invicem excedant intervallo minore quocumque dato, facillima erit constructio: Cum enim ex methodo tangentium jam cognita detur tangens ad punctum A, dabitur angulus QAB, sed angulus QBA est rectus, ergo datur triangulum Q AB, specie, datur itaque ratio rectae A Qad AB. Cavendum itaque est ut divisio basis ita instituatur ut differentia rectarum AQ & AB sit minor quacumque recta data, Quod ita assequemur si quaeramus duas rectas in data ratione quae se invicem excedant recta data quae sit minor eâ quae data est. Hoc autem problema est facile, & curandum deinde ut portio quaelibet basis AB non sit major minore duarum quae dicto problemati satisfaciunt. Cum igitur hac ratione invenerimus duas figuras curvae circumscriptas, alteram majorem, alteram minorem dictâ curvâ quae se invicem excedunt intervallo minore quocumque dato, à fortiori major ex circumscriptis superabit curvam intervallo adhuc minore, & minor ex circumscriptis superabitur à curva intervallo adhuc minore. Patet itaque ex nostra hac methodo per duplicem circumscriptionem commodum praeberi aditum ad methodum Archimedeam cum agitur de dimensione linearum curvarum. Quod semel monuisse & demonstrasse sufficiet. His positis securè pronuntio inveniri posse curvam verè Geometricam datae rectae aequalem. Ea verò est una ex infinitis parabolis, quas olim speculati sumus; illa nempe in qua cubi applicatarum ad axem sunt inter se ut quadrata portionum axis, de quo ne dubitent Geometrae ita breviter demonstro.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
