Latin
94.5 to 94.8
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 94.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sit primò recta B major quàm curva EXA &sit earum excessus, si fieri possit recta A. Ex propositione secundâ hujus possumus curuae EXA circumscribere figuram ex portionibus tangentium compositam quae superet curvam inter vallo minore rectâ A. Fiat igitur illa circumscriptio &in figura separatâ, quam etiam quintam Romano charâctere notauimus, circumscripta illa constet ex portionibus tangentium ER, XS, YT, ZV, circumscripta illa ex praedemonstratis est major curvâ EXA. Sed &recta B posita est major eâdem curva. Cum ergo circumscripta superet curvam minori intervallo quàm recta B superat eandem curvam: Ergo circumscripta minor est recta B. Rectangulum itaque sub rectâ KL in circumscriptam est minus rectangulo sub KL in rectam B. At rectangulum sub KL in B factum est aequale segmento parabolico EQMI: Ergo rectangulum sub KL, in circumscriptam est minus dicto segmento parabolico E QMI. Probavimus autem rectangulum sub KL in portionem tangentis ER aequari rectangulo sub QE in EF, item rectangulum sub KL in XS aequari rectangulo sub PF in FG, item rectangulum sub KL in YT aequari rectangulo sub OG in GH, denique rectangulum sub KL in ZV aequari rectangulo sub NH in HI, ergo rectangulum sub KL in totam circumscriptam est aequale summae rectangulorum sub QE in EF, sub PF in FG, sub OG in GH &sub NH, in HI. Si autem in rectas FP, GO, HN, IM, quae sensim decrescunt quò propiùs accedunt ad verticem parabolae, continuatas demittantur perpendiculares seu parallelae basi, à punctis Q, P, O, N rectae QT, PO, OA, NB. Patet rectangulum QEFF aequale esse rectangulo sub QE in EF, item rectangulum O F, aequari rectangulo sub PF in FG, rectangulum AG aequari rectangulo sub O in GH, denique rectangulum a H aequari rectangulo sub NH in HI.