Latin
ii
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica ii
Unproofread scanNot analysed yet
S. R. I. PRINCIPI IEREMNIINLO EPISCOPO PADERBORNENSI, COADIVTORI MONASTERIENSI, COMITI PYRMONTANO, LIB. BARONI DE FURSTENBERG. SAMVELDE FERMAT S. P. Imunus quod tibi, Celsissime Princeps, offero non respuas, grati simul animi &obsequii quodam erga te, ac pietatis officio erga Parentem fungi videbor: dum in illius operum Mathematicorum limine nomen statuo, quod injurias temporum &invidiae morsus arcere possit. Quis enim unquam credat improWbari quod tu semel probaveris, quem Arctoi syderis instar intuentur quicumque scientiarum pelagus sulcare cupiunt, mox tutiùs &tranquillius futurum, cùm fluctus omnino seda verit lenior pacis aura quae tandem spirare coepit? Sic autem per omnes orbis literarii partes lucem spargis, ut te cuncti suspiciant &neminem despicias; ita multorum errorem Magnatum damnas qui veluti quodam summae dignitatis privilegio sibi concessum existimant, ut non tantùm impune, verùm etiam splendidè possint esse indocti; &secontemnendos putent nisi Musas spernere audeant. Sed abundè tua probat authoritas nulli magis utiles esse literas, quàm ei qui, ut decet, Pastor populorum esse velit, nulli plus gloriae afferre: quia rarò conveniunt imperii comes sollicitudo, &aptus colendae menti secessus. Idem profectò centrum ferè nunquam habent civilium curarum &sublimium disciplinarum circuli: in tanto negotiorum circuitu rectà ad doctrinae culmen ascendere non minùs forsan difficile Politico videatur, quàm Geometrae curvas rectis aequare, cujus rei specimen exhibet hîc edita dissertatio. Superavit tamen omnes obices tua Celsitudo, tibique fidum in mediis tempestatibus portum condere potuisti, &egregiis plerisque scriptoribus quos tuarum fama virtutum ad Paderae fontes allicit, ubi venam quovis latice puriorem nanciscuntur, ubi te praeeunte citiùs discunt quò properandum sit, quàm si studiis in umbra educatis anxiè semotos calles investigarent.