# Varia opera mathematica iii

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/iii

Longum scilicet iter est per praecepta, breve per exempla, brevissimum per exempla Principis viri, quem etiam avia peragrantem loca plurimi libenter sequi conantur; sed paucissimi sunt qui tuis inhaerere vestigiis queant; & dum optas Voce ciere viros, Phoebumque accendere cantu, Vocis tuae suavitas tuis non mediocriter votis obstat. Deterret nimirum qui sic hortatur; silere docet, qui tam doctè loquitur. Id ego experior quoties opera tua per volvo, quae mihi licet ignoto & immerenti mittere voluisti: illa semper, adulationis expers, cujus causas procul habeo, mirari simul & laudare gaudeo quae vix quisquam imitari posse confidat. Monumentis enim Paderbornensibus, quae tam munificè restaurans tam eleganter celebras, monumentum longè perennius exegisti: si Quinctilii Vari, cujus cladem cedro dignis carminibus memoras, Legiones Romae reddi nequeunt, at saltem tui sermonis illecebris & venustate Vari vel Augusti saeculum ei reddere videris, Virgiliumque simul & Horatium ac utriusque praesidium & decus referre. Augurabatur olim lepidus Vates non defuturos Marones, quandiu sint Maecenates, sed quidquid praeclarum in Maecenate & Marone fuit, in eodem pectore reperiri posse nemo spera verat, sive quòd nimia copia Poëtas inopes & steriles plerunque reddit (unde Theocritus* Diophanto fatetur artes excitari paupertate, quam laboris magistram vocat) sive quòd alienis carminibus ei non opus est qui suis satis oblectari potest, ut adoptivos liberos quaerere non solet cui natura legitimam sobolem dedit. Verùm in te, Celsissime Princeps, collecta non sine stupore cernimus, quae divisa tam illustres alios effecerunt; & tua singularis humanitas, quae tot eximias dotes connectens, coelestes gemmas auro inserere videtur, spondet à te benignè excipiendum, tuoque in sinu fovendum hunc ingenii paterni partum, qui suo defensore orbatus, ut posthumus, tuo patrocinio indiget, quod venerabundus exposcoτς γρ

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
