Latin
vi.1 to vi.5
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica vi.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
ERODITO LECTORI. ON te latet, Erudite Lector, opera Mathematica praefatione vix indigere: nam ut Paralogismi culpam frustrà longo sermone Geometra deprecari vellet, aut pro vera demonstratione falsam obtrudere; ita non opus est assensum solidae rationis viribus debirum suppliciter efflagitare, quem adversarius videns sciensque, licet valdè reluctans, denegare non possit. Praetereà supervacaneum foret laudes Mathematum fusè celebrare, cùm hanc spartam tot egregij scriptores adornandam jampridem susceperint. Quis enim nescit Geometriam &uberes illius fructus ad coelum evehi à Platone, qui non solùm eam divinitùs humanae menti insitam, sed etiam ab ipso numine excoli putavit? nonne meritò Mathesis à Philone vocata fuit liberalium artium metropolis, quas, ubi desit illa, luminibus, &veluti manibus orbatas esse liquet? Unde à vero non aberrat qui ut manum instrumentum ante instrumenta, sic &Mathesin dici posse credit artem ante alias artes, cum illius terrâ marique, &bello ut pace, tam evidens utilitas sit; quod unus instar omnium docuit olim Archimedes, dum infirmus corpore sed invictus ingenio senex, obsidionis Syracusanae pars maxima, patriae vis summa fuit, Briareus &Centimanus à Romanis appellatus: Quamobrem admiratione perculsum Marcellum licet hostem ab eo tot damnis affectum ei tamen inimicum esse noluisse Livius tradit, sed propinquis inquisitis honori praesidioque nomen, ac memoriam tanti viri fuisse. Mathematicas deinde disciplinas ansas Philosophiae videri quis diffiteatur? cum Philosophus quamvis abundè Logicae versutijs &argutijs instructus, si lux mathematica non affulgeat in Physica comparari possit Polyphemo in spelunca occaecato, &muncris, quo frui potuit, usum nescienti, vini scilicet, cui praeclarus non ita pridem Philosophus Geometriam similem dici posse arbitratus est, quod recens inflat, vetus oblectat &vires auget. At non istorum operum Authorem inflavit unquam Mathesis, &tot demonstrationes, dum ab ipso non sunt editae, quibuslibet argumentis meliùs demonstrant eum ab ostentatione laudisque cupidine alienum fuisse.