# Varia opera mathematica vii.1-4

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, vii.1 to vii.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/vii.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/vii.1

Credere tamen, vt dixi, malim Batavum Professorem eâdem de re scripsisse, quàm ab eo, vel à quovis alio aliquid perpetratum esse suspicari quod ingenuum animum dedeceat, vel inverecundiam plagij probare possit. Verùm in istis, ni fallor, operibus, de quibus te non ex parva mole judicaturum sat scio, occurret tibi non injucunda varietas, ut & in epistolis, quae vel ab Authore, vel ad ipsum à plerisque doctissimis viris scriptae fuerunt. Has inter sunt nonnullae Pascalij in quibus ingenij non minùs tersi quàm perspicacis radios agnosces, quos ejusdem aliae lucubrationes, & ipsae satis exhibent Pascalij cogitationum reliquiae: illud enim opus in quo pendent opera interrupta, multis eximium Matheseos circa res sacras specimen videtur, aequataque machina coelo. Quis autem ignorat qualis quantusque Geometra & quam insignis in Academia Parisiensi Professor fuerit Robervallius, cujus hîc aliquot epistolas legere poteris, & perlegisse gaudebis? Eduntur hîc quoque nonnullae Gallicè vel Italicè scriptae à Kenelmo Digbaeo, qui praeter generis nobilitatem & honores gestos, non solùm ingenio doctrinâque, sed etiam pietate conspicuus fuit, ac verae Religionis cultu, quam ut gladio, sic & calamo tueri conatus est, ut fidem facit aureus illius liber de veritate Catholicae Religionis Anglicè scriptus. Illis epistolis additur una aut altera Frenicli, cujus miram Arithmetica problemata solvendi facilitatem à multis praedicatam, & ejusdem responsis confirmatam Analystae norunt. Quas verò non adjecimus circà Cartesianam Dioptricam epistolas legere poteris in tertio volumine epistolarum Cartesij cujus stupendae sagacitatis circà Geometriam admiratione se captum fatetur is etiam qui nonnunquam ab eo dissentit. Ut autem in varijs istis operibus, sic & in epistolis multa reperies quae ad Geometriam, vel Analyticen pertinent aut numerorum arcana, de quibus si plura videre cupias, habes observationes ad Diophantum, cujus opera typis mandari curavi anno 1670. & Doctrinae Analyticae inventum novum collectum è variis epistolis D.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
