Latin
vii.5 to vii.7
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica vii.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Petri de Fermat ab insigni Geometra R. P. Jacobo de Billy S. J. Sacerdote. Est hîc praetereà nonnihil circa Mechanicam &Geostaticam, nec non Dioptricam ac Physicam, circà quàm v. g. non contemnendam fore confido epistolam de proportione quâ gravia decidentia accelerantur, ad Gassendum, quae ipsi Gassendo viro exquisitae eruditionis, &candore ac moribus qui Christianum Philosophum decent, praedito non displicuit, ut ejus responso, licet brevi, satis patet. Sic etiam celebris Itali Geometrae Abbatis Bened. Castelli epistola probat ei non displicuisse quae hîc scripta sunt circà motum gravium aut centrum gravitatis. Caeterùm in his Parentis mei operibus &epistolis quae multas disputationes circà quaestiones arduas continent, &quibus duas addidimus criticis observationibus non spernendis refertas, nullam vocem quae sit acerbior, nullum pervicacis controversiae vel amarulentae contentionis occurrere vestigium, poteris observare. Id innatam mansuetudinem Authoris arguit, qui nullâ contradicendi libidine veritatem quaerens, illam ab alijs inveniri gaudebat &gratulabatur: qui secùs agunt eam ut juvenes proci colere videntur, dum sibi dumtaxat affulgere vellent quod diligunt; sed qui veritatem divino, ut par est, amore prosequuntur, ipsam omnibus innotescere cupiunt, suamque felicitatem augeri putant, cum ejusdem plurimi fiunt participes. Epistolas verò ad Authorem scriptas, quae hîc extant, ut nactus sum, edendas ingenuè existimavi, nullomodò minuere sed augere cupiens tantorum virorum famam, quorum alia responsa, nondum praelo commissa, si mihi suppeterent, ut harum disputationum seriem edere non pigeret. Ex istis autem operibus, Erudite Lector, fructûs, ni fallor, &voluptatis non parùm percipere poteris &si quid incuriâ Typographorum erratum sit, illud suppleas aut ignoscas quaeso. Schemata suis locis in toto opere, ut in illius parte, reperirentur, nisi defuisset sculptor ligni notis Geometricis inci dendi periius; sed figurae quae cum textu editae non fuerunt, ad libri calcem sunt rejectae, numeris paginarum, ad quas referuntur, appositis, quod semel monuisse sufficiat.