Latin
D. ISMAEL BULLIALDUS
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica xi-2
Unproofread scanNot analysed yet
D. ISMAEL BULLIALDUS Exercitatione de Porismatibus. TTAnc de porismatibus scriptiunculam datâ mihi occasione composui, cùm ante Ebiennium vir illustrissimus ac amplissimus Dominus de Fermat in suprema Curia Tolosana Senator integerrimus &in judicijs exercendis peritissimus, rerum Mathematicarum doctissimus, propositiones quasdam subtilissimas &porismata quae tam theorematicè quam problematicè proponi possunt, ad amicos suos huc misisset. Ex Pappi unius monumentis &collectionibus Mathematicis porismatum naturam &usum disce re possumus, cùm ex Veteribus qui hanc Geometriae partem attigerunt, praeter ipsum nullus supersit. Illius tamen sententia legenti statim obuia non est; textusque corruptione, &applicationis porismatum defectu obscurior proculdubio evadit. Interea dum tanto viro sua edere libuerit, nostra, qualiacumque tandem sint, publici juris facere placuit; ut alios ad eorundem investigationem impelleremus; ipsumque Amplissimum Dominum de Fermat, ad sua edenda, utinam &ad alia sublimis intellectus sui ἀρήματα cum omnibus communicanda, excitaremus. Is enim est, quem omnes Europae Mathematici suspiciunt; quem à subtilissimis aetatis nostrae Geometris Bonaventura Cavallerio Bononiae, &Evangelista Toricello Florentiae summis laudibus in coelum ferri, ejusque inventa mirabilia praedicari auribus meis audivi, quem etiam virum tam eximiis virtutibus clarum, multâque eruditione ornatum, ac in rebus Mathematicis oculatissimum toto pectore veneror ac colo. ντι το τεγτεστα τεστεστν τεστηστηττο στυστηστεττοστντν τν στ σ RP. Marinus Mersennus Ordinis Minimorum, Reflexionum Physicomathematicarum pag. 215. CUm autem vivos potiùs quam mortuos quaererem, unus abfuit Clarissimus Fermatius, Geometraurm Coryphaeus; quem tamen Burdigalam redux, ductore integerrimo, doctissimoque Senatore, Domino d’Espagnet, velut avulsum Bergeraco, triduò amplexus sum. Samuel Sorberius in praefatione operum Gassendi. DETRUM Fermatium tam longo intervallo Vietam, Diophantum &Pythagoreos A. omnes post se relinquentem. VARIA VARIII OTERIA