# Exercitationes paradoxicae 10

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/10

Hujusmodi sunt imprimis Mathematicae disciplinae, quarum penitùs ignari, facilè persuadent auditoribus partem esse non necessariam. Mirum certè, quòd Professores ita vulgò negligant hanc partem cùm (vel Aristotele statuente Mathematicas Philosophiae speculativae partem haud ignobilem) videant illa sibi deficiente, non posse se absolutos jactare Philosophos. Sed nimirum illae disciplinae radio & pulvere contentae, tranquillum, atque attentum postulant ingenium: isti Genium alium non probant, quàm qui instigat ad altercationes. Per Mathematicas scimus, si quid scimus: at isti non curant veram legitimámque rerum scientiam: quisquilias tantùm consectantur.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
