Latin
100
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 100
Unproofread scanNot analysed yet
PRINCIPIO, ut exordium ducamus ex Organo, quo Dialectica continetur: illud imprimis acephalum est, carétque luminibus illis, quibus omnis legitima (vel Platone, Cicerone, caeterisque magnis viris attestantibus) tractatio st illustranda. Caret enim difinitione Dialectices: caret propositione subjecti: caret expositione finis: caret distributione, partitioneque materiae. Quae ut principio cujúsque tractatus observata plurimum juvant: ita neglecta tenebras offundunt plusquam Cimmerias. Cùm itaque nihil istorum Dialectica Aristotelis habeat: mirabere, si quis dicat illum, lymphatico quasi quodam furore correptum, sic inchoare illam suam laudatam Dialecticam? Aequivoca dicuntur, quorum nomen solum commune est: secundum nomen verò substantiae ratio diversa, ut Animal, &homo, &quod pictum est, &c. Nisi fortè existimas posse Neoptolemum quemquam ex hoc ingressu conjicere ea, quae sequuntur, dialectica esse? Respondebis quidem &Definitionem, &Partitionem, &alia ab Interpretibus suppleri. Veruntamen &ex hoc arguitur manca Aristotelis Dialectica. Deficit enim quod suppletur. Quod idem urgeri potest de libro Porphyrii, qui Organo praemittitur, Quorsùm enim ille est adjectus? nisi quia visus est in Aristotele deesse. Quanquam &de Porphyriana quoque illa Isagoge sequente libro dicetur uberiùs.