# Exercitationes paradoxicae 101

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/101

ACCEDAMVS ad primum Librum ex Aristotelicis, qui est DE CATEGORIIS. Primùm, inter caetera vitia, Definitiones semper deficiunt. Neque enim definit quid sit Categoria, quid Substantia, quid Quantitas. Quòd si fortè dicas ex eo definiri ista non potuisse, quòd genera summa sint: quorsùm tamen Relationem, & Qualitatem definivit, quae sunt etiam summa genera? Vel, quorsùm etiam Aristotelei Categorias omnes definiunt? Annon vel supplent quod praestare debuerat Aristoteles: vel sese illo existimant prudentiores, & oculatiores? Ad haec, si legitima fuerat Substantiae in primam, & secundam divisio: cur & Quantitas in primam, secundámque non dividitur? Nonne ut prima substantia singularem sonat, secunda universalem: ita datur & Quantitas singularis, ac universalis? Sed nimirum partitio inepta, ridiculáque BSoogle que fuerat. Deinde verò, Relata cur ita definit, ut Substantiae, Quantitates, Qualitates, &c. relata dici debeant, ac proinde omnia confundantur conjicianturque in hanc Categoriam? Dubitationem quidem movet ipse hac de re: sed insolutam tamen relinquit. Rursùs verò Qualitatis, quare non definit species?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
