# Exercitationes paradoxicae 102

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/102

Caeteras autem Categorias quorsùm ita jejunè tractat? De Actione, & Passione nihil aliud dicit, nisi quòd contrarietatem, & magis, minúsque suscipiat. Situm remittit ad Quantitatem. De Quando nihil habet. De Habitu id solùm quòd significet calceatum esse, armatum esse. De Vbi, quòd in Lycaeo, quod in foro. An.ne haec est tam fertilis seges, ut magnam exinde sperare messem liceat? Volunt Categorias esse series generum, specierum, & individuorum: seu ordinationes supremorum, mediorum, & infimorum. At ubinam istae series? Duabus enim, aut tribus lineis sex ille Categoriae posteriores expediuntur. Dices fortè illas jam ab Aristoteleis suppleri: Quid enim aliud respondeas? At ex hoc tamen arguitur quòd in Aristotele deficiant. Capitibus sequentibus, praeterquàm quòd vitiosè partitur Prius, (nam & post factam quadripartitionem, aliud membrum restituit, & ne illud quidem ultimum) nonne tot fieri debuerant modi Simul, quot prioris, & posterioris? Sed & nonne insufficienter enumerat Habendi modos?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
