# Exercitationes paradoxicae 104

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/104

Praetereo non illis solùm sumptis adverbialiter, sed Gbogle sed Adverbiis etiam caeteris id muneris convenire, ut modum significationis addant, ac proinde propositiones Modales efficiant. AD ANALYTICA quod spectat: Primo statìm LIBRO Priorum imperfectè prorsùs videtur definitus esse Syllogismus: cùm definitio illius neque detur per proprium genus (oratio enim est quid communius) neque per propriam differentiam (cùm non explicetur quot, aut quae esse debeant illa posita, ut Syllogisinus discernatur à Sorite, Inductione, & aliis. ) Deinde verò cùm syllogismi Conjuncti tam frequens sit usus, cúmque de illo tam multa Peripatetici jam habeant: cur tamen nulla mentio illius apud Aristotelem? Syllogismum item Simplicem cur non definit? cur non dividit? cur figuras illius non declarat exemplis illustribus, & ad usum accommodatis: non Abecedariis illis, quorum tam est intricata, molestáque deductio, ut tester conscientiam tuam, qui ipsa pellegeris si quidpiam possit excogitari spinosius, ac inutilius? Ad- haec, ut taceam trium Figurarum primam debuisse fieri tertiam, tertiam fuisse faciendam primam; ut taceam item vitiosas illarum definitiones (neque enim, si attendas, vel omnibus, vel solis modis cujúsque uis suis conveniunt) Quamobrem quaeso quarta Figura (quam nunc etiam Galenicam vocant) non attexitur? Quasi verò illa minùs concludat appositè, quàm quaelibet caeterarum? In 3. Figura Medium fit subjectum utriúsque praemissarum: in 2. praedicatum utriúsque: in 1. subjectum majoris, & praedicatum minoris: Cur non igitur 4. sit, in qua praedicatum majoris, & subjectum minoris fiat? Si quis enim, v. c. dicat, Omnis homo est animal: Omne animal est vivens: Ergo omnis homo est vivens: An erit minùs naturalis, perspicuáque conclusio, quàm si quis dicat in Barbara? Omne animal est vivens: Omnis homo est animal: Ergo omnis homo est vivens. Responsio quidem afferri solet, quòd 4. Figura indirectè concludat: volunt enim inferendum sic: Omnis homo est animat: Omne animal est vivens: Ergo aliquod vivens est homo.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
