Latin
105
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 105
Unproofread scanNot analysed yet
Sed miseri! quid se torquent in detorquenda conclusione, quae in nostro illo exemplo tam perspicuè deducta est? Scilicet ne aliquid supra Aristotelem sapiant. Quid quod &syllogismum illum positum in Barbara nihil vetat sic detorquere? Omne animal est vivens: Omnis homo est animal: Ergo aliquod vivens est homo. Quòd enim volunt communiter accipiendum esse subjectum conclusionis in minori, praedicatum in majori, quàm gratis quaeso dicitur? Taceo porro &1. figurae modos esse aliquos indirectè concludentes, ut proinde nisi sit major 1.