# Exercitationes paradoxicae 105

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/105

Sed miseri! quid se torquent in detorquenda conclusione, quae in nostro illo exemplo tam perspicuè deducta est? Scilicet ne aliquid supra Aristotelem sapiant. Quid quod & syllogismum illum positum in Barbara nihil vetat sic detorquere? Omne animal est vivens: Omnis homo est animal: Ergo aliquod vivens est homo. Quòd enim volunt communiter accipiendum esse subjectum conclusionis in minori, praedicatum in majori, quàm gratis quaeso dicitur? Taceo porro & 1. figurae modos esse aliquos indirectè concludentes, ut proinde nisi sit major 1.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
