# Exercitationes paradoxicae 106

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/106

figurae rejicienda pars, non fuerit ex hoc capite 4. Figura rejicienda. Sed, his omissis, cur dè Medio tandem meminit tractare, ubi figuras jam exposuit? An-non illius cognitio praecedere debuerat tractationem figurarum, artificiíque Syllogistici? Vt praeteream nec definitionem nec divisionem, imò nec germanam Medii inventionem ullam hîc haberi. II. LIBRO Priorum (ut praeteream aliquid citari ex Topicis, quod habetur potiùs in Elenchis) nonne iidem defectus sunt circa figuras, qui in primo? Imò & nonne augentur per potestates, seu accidentia, quae Syllogismis adscribuntur? Quaeso verò Inductio quàm obscurè declaratur? LIBRO autem I. Posteriorum, cedò vel unum exemplum beatae illius Demonstrationis, quam tam multis exaggerat? Cedo & LIBRO II. nisi fortè celebratas illas conditiones convenire dicas hisce Demonstrationibus, In Scythia non sunt vites: quare neque saltatrices. Vitis est latifolia: quare defrondescit. Athenienses lacessivere Medos: quare bellum sustinent Medorum. Scilicet istae procedunt ex primis, immediatis, necessariis, sempiternis, &c. Omitto verò sub initium ejusdem 2. libri vitiosam illam partitionem quaestionis, An sit? quid sit? quia sit? cur sit?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
