# Exercitationes paradoxicae 107

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/107

An-non enim sunt longè plures? ut, cujus sit? in quo sit? quantum sit? quale sit? &c. Neque verò dicas illas demonstrari, non alias. Quare enim? Vt taceam Aristotelem negare demonstrari quaestionem Quid sit? ut taceam item 1. quaestionem confundi cum 3. secundam verò cum 4. Sed & omitto cuique judicandum quàm absoluta, perspicuáque sit de Definitione tractatio? CIRCA libros TOPICOS hoc unum velim expendi, neminem esse juratiorum hujusmodi Aristoteleorum, qui libris hisce decies perlectis, fateri possit (dummodò conscientia nihil remordeat) se factum esse instructiorem ad appositè disserendum. Etenim dici non potest quanta confusione omnia perturbata sint. Primùm oblitus partitionis, qua quaestionem omnem superiùs referendam censuit ad illa membra, An sit? quid sit? &c. vult jam omnem reducendam esse ad Genus, Definitionem, Proprium, Accidens. Si proponeretur igitur haec quaestio, An Aristoteles sit caussa mortis Alexandri? Quaero quomodò illa pertineret ad Genus, ad Definitionem, ad Proprium, ad Accidens mortis Alexandri? nisi fortassis totum diem perquàm ineptè garrias.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
