# Exercitationes paradoxicae 108

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/108

Quaero & quom odò ex illis quatuor locis generalibus desumere argumenta liceat, quibus probetur quaestionis pars seu negativa, seu affirmativa. Sed nonne etiam de Specie aliqua quaeruntur? nonne etiam de Individuo? ut praeteream Genus contineri in Definitione. Certè qua ratione tu dices fuisse superaddendum Genus: dicere & mihi licebit superaddendam fuisse Differentiam. Quae enim ratio potior? Deinde verò ubi ista quatuor capita in viginti duos locos sunt subdistributa: ita sine ordine, & confusè deducuntur, ut fiant quasi trecenti, & septendecim. Verbi caussâ LIB. II. tractantur hac serie, species, subjectum, definitio, contraria, genus, species, genus, definitio, notatio, contraria contraria, contradictoria, contraria privantia, relata, conjugata, contraria, efficientia, similia, majora, minora, majora, minora, majora, minora, similia, majora, minora, adjuncta. Sic LIB. III. loci sunt, efficiens per se, contrarium, subjectum, finis, efficiens, contrarium, simile, adjuncta, conjugata, effecta, simile, majora, minora, contrarium, conjugatum, efficiens, majora, minora, similia, genus, species: atque ita de caeteris libris. An-ne excogitari potest farrago confusior? Vt taceam nullam intereà mentionem totis hisce libris fieri locorum ex Materia, ex Repugnantibus, ex Dissimilibus, aliisque id genus.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
