# Exercitationes paradoxicae 109

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/109

Quaecumque porrò sunt objecta circa libros Topicos: eadem constat objici potuisse adversus libros ELENCHORVM. Veruntamen jam nimii sumus circa Organum Logicum. VENIAMVS nunc ad Libros illos, qui inscribuntur PHYSICORVM, seu DEAVDITV PHYSICO. Ac primùm quidem hîc desideratur definitio Physicae: desideratur declaratio subjectae materiae, seu objecti proprii: desideratur & generalis partitio, ac distributio. Neque enim ostenditur quorsùm, quomodò, aut quo ordine agendum fuerit de Coelis, Meteoris, Animantibus, & caeteris ejusmodi, quae physicae sunt speculationis. Et licèt initio statim videatur affectare velle quandam speciem methodi: attamen attende ad illam. Cùm dixisset procedendum, ex notioribus nobis ad notiora naturâ: & ex analyticis, ipsoque communi sensu singularia sint, notiora nobis, universalia notiora naturâ (si tamen divisio legitima sit) nonne perperam prorsùs infert esse ab Vniversalibus ad singularia procedendum? Confirmatquidem conclusionem, quòd universale sit quoddam Totum: at verò cur 1. loco de partibus agit, puta de principiis, ex quibus componitur corpus naturale? Nonne ergo fuerat de illis dicendum posteriùs? Omitto insufficientiam rationum, quibus aliquid probat, etiam juxta propria principia: ut cùm impugnans Parmenidem, quidpiam-ve aliud agitans, assumit pauciora, quàm necesse sit.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
