# Exercitationes paradoxicae 11

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/11

Non abs re sanè divinus ille Philosophiae oculus, etiam ante Dialecticam, Mathematicas perspectas volebat. Illis nempe si quis fuerit imbutus à puero, ita ut sese indubitatis demonstrationibus assuefecerit: ille sic instructus erit ad capescendam veritatem, ut facilè fucum non admittat. Hoc est, quod timent boni isti viri, ne quispiam sit nimiùm veritatis amans: ac proinde paulò animosior revocare ad examen ausit quae ipsi principia confingunt, habentque certissima. Haec certè caussa esse videtur, cur Aristotelem sequuti, velint Discentem esse credulum: sic enim mentem illius imbuunt quibuscumque dogmatibus volunt: deincépsque sub evanida veritatis specie, somnia quaeque vanissima, ne dicam pessimos quosque errores, facilè instillant. Novi quidem ab aliquibus tractatus quosdam Mathematicos separatim institui: at, per Deum tamen immortalem! quàm frigidè, quàm jejunè, quàm superficie tenus duntaxat attingunt capita nonnulla magis popularia! Ita nihil captant aliud, quàm auram famamque vulgarem: cùm in illis tamen suis chimaericis quaestionibus examinandis tot collocent menses. Quasi verò satius non foret indubitatas Mathematicarum demonstrationes assequi: quàm circa illas frivolas conjecturas tandiu occupari? QVOD autem de disciplinis Mathematicis dictum est: idem intelligito dictum de illis partium aliarum Philosophiae capitibus, quae historico potiùs stylo, quàm disputatorio excipi debuerant. Quam juvaret enim nosse historiam lapidum, metallorum, plantarum, animalium, caeterorumque hujusmodi, quorum est adeò jucunda cognitu varietas! Et ista tamen, inquiunt, noverint lapidarii, aurifices, herbarii, venatores. Flocci nempe faciunt, quòd nimis vulgaria sint: jactantque intereà seligere se, quae propriè spectent ad Philosophiam.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
