# Exercitationes paradoxicae 110

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/110

Praetermittit enim categorias aliquas LIB. I. cap. 2. quibus omissis, inductio, & ratio non potest esse sufficiens. Pari ratione praeterit aliquos modos unius, cùm non nisi tres assumat: & 10. tam Met. cap. 1. ad decem usque numeret. Omitto & insufficientiam definitionum: ut est imprimis celebrata illa, qua LIB. II. Natura dicitur Principium, & caussa motus, & quietis ejus, in quo, &c. Sic enim Natura primùm non distinguitur à caussa efficiente. Deinde verò cûm velit Naturam hac ratione distingui ab Arte: quid? An-non ut Natura est principium motuum naturalium: ita Ars est artificialium? Nisi fortè Ars dici debet qualitas passidby C passiva, & non activa potiùs: ac proinde aliquod agendi, seu movendi principium? Rursùs neque convenit iis, quae intenduntur, putà Materiae, ac Formae. Non Materiae: quia ejus inertiae nihil motus attribuit. Non Formae, ut forma est: quia, ut sic, solum ejus munus est actuare materiam. Quare restat, ut conveniat ipsi, tanquàm principio efficienti. Quae porrô tais definitio superflua contineat, dicetur infrà commodiùs.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
