# Exercitationes paradoxicae 111

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/111

Alia definitio celebris est illa, qua LIB. III. cap. 3. Motus definitur Actus entis in potentia, quatenùs in potentia. Ipsam quidem aliàs tangemus uberiùs: sed interim tamen duo libenter quaesierim. Alterum est quaenam sit notio illius generis Actus. Graecè habetur ἐντελέχεια, quae apud ipsum est forma, Anima, motus, Deus, quinta essentia. An-non ergo OEdipus eris, si generalem illius notionem expresseris? cùm in universa Physica Aristotelea nullum verbum occurrat frequentiùs. Alterum, an-non, cùm forma sit actus materiae, materia verò ens in potentia: haec definitio sit formae, & non motus propria? Certè ipse id non explicat. Praetereo quòd eodem cap. species motus eodem genere definit hoc modo, Alteratio est actus alterabilis, ut alterabile est, &c. Certè enim proximum genus vitiosè dissimulat, quod jam Motum constituit. Sed nimirùm hoc genus remotum cordi ipsi, & curae est. Praetereo & quod cap. 2. ejusdem lib. 3. motum dividit, priusquàm definiat. lam. LIB. IV. cap. 3. proponit novem modos, quibus aliquid dicatur esse in alio.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
