# Exercitationes paradoxicae 112

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/112

At nonne tamen praeter illos plurimi quoque alii sunt? veluti esse in tempore, in subjecto, &c. Certè Zenoni postea respondens docet locum non esse in alio, tanquàm in loco, sed tanquàm in subjecto. Cap. 4. peccat postulando, ut Locus sit Terminus: cùm iis, quibúscum agit, concedere nolit, ut sit Spatium. Cedò autem quàm sufficienter probet Coelum esse in loco, ex eo quòd movetur? cùm praesertìm illud destituatur ambiente superficie: & ipse locum esse nolit quod superficies non sit. Cap. 9. quando ex motus celeritate probat non dari vacuum: concludit contra vacuum separatum, non contra dispersum, quale ponebant veteres. LIB. V. cap. 2. habetur insufficiens categoriarum enumeratio: Itemque ratio insufficiens, quod Actio, & Passio motus non sint: quia daretur motus alterius motus. Quidni enim ita sit? Nonne videre saepiùs licèt unum motum sic esse caussam alterius, ut iste sit tertii, & tertius quarti, &c. Cap. 4. non ne si rectè partitus opposita in Organo fuerat: vitios è jam dividit in contraria, & contradicentia? Nota porrô cap. 5.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
