# Exercitationes paradoxicae 113

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/113

egregiam hujusmodi oppositionis motuum partitionem, Contrarii motus sunt vel ex eodem in idem: vel ex contrariis: vel in contraria: vel ex contrario ei, qui est in contrarium: vel ex contrario in contrarium ei, qui est ex contrario in contrarium. LIB. VI. cap. 1. proponit quaestionem generalem de incompositione continui ex insectilibus: probat de sola linea. Neque verò adhûc de linea concludit: sed de solis punctis, quod nimirùm continua non sint. Item absurdè postulat quod probare potiùs deberet, inter duo quaelibet puncta intercipi lineam. Neque verò minùs ineptè pro absurdo ponitur, quòd Continuum sit finitè dividuum: cùm hoc enim in quaestione sit, oppositum adhûc non probavit. LIB. VII. cap. 3. excludit ab Alteratione figuras, & habitus. Quónam ergo genere motus acquirentur? non generationis? non lationis? non accretionis? at jam ipsi nullum superest. LIB. VIII. c. 1. rationes profert omninò insufficientes pro aeternitate motus: quod probandum inferiùs est. Cap. deinde 5. probat veniendum ad unum primum Motorem: quia si Homo, Manus, Baculus moveant, Homo erit primum. Cedò quàm egregriè? Quid enim? unicum. ne (si haec ratio valeat) an verò plurima sunt futura prima Moventia? Verùm circa insufficientiam rationum, quibus Aristoteles probat Motoris primi existentiam, caeteráque attributa, immorandum nobis non est: cùm illam etiam ostendant & Scotus, & alii. Quod attinet potissimùm firmitatem illius principii, Quicquid movetur ab alieno movetur, aliquid etiam colligere erit ex dicendis infrà cum de contradictionibus. Nunc cùm eodem cap. probat aeternitatem mobilis ex aeternitate Motoris, nonne constat posse inferri quaecumque nunc generantur, vel moventur in his inferioribus aeterna esse?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
