# Exercitationes paradoxicae 115

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/115

Item definit corpora simplicia, quae habent motus principium secundum naturam: quasi mixta contrà habeant? Cap. 3. grave, & leve definit: postquàm de illis tam multa dixit superiore cap. Itemque confirmans coeli inalterabilitatem, de solis prima, & tertia speciebus qualitatis probat. Sed & rationum insufficientia magis declarabitur cùm de alterabilitate coelestis materiae. Cap. 8. probat admodùm insufficienter unitatem Mundi: ut suo etiam loco demonstrabitur. Cap. 9. declarat, quot modis dicatur Coelum: postquàm tam multa de mundo sub nomine coeli meminit. Cap. 10. demonstrandum sumit Mundum esse ingenerabilem, & incorruptibilem: quod tamen deinde non praestat, nisi quia videtur aliorum opiniones solvere. Cap. 1j. definit quid sit, quámque variis modis dicatur ingenerabile, generabile, incorruptibile, corruptibile: postquàm sup. cap. & cap. etiam 3. toties est usus hisce terminis. LIB. II. cap. 3. confundit privantia cum contrariis: dùm scilicet frigidum facit privationem calidi. Cap. 5. rationem reddit cur coelum in hanc, potiusquàm in illam partem moveatur, quia motus est ad honorabiliora: ipsum autem antè est honorabilius, quàm pòst.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
